« »
 
[]« Cleia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLEIA
CLEIA, Claia, Cleta, Clitella, Clida. Hæc omnia idem sonant : Crates, tabula viminibus aut virgultis contexta, Gall. Claye. Vetus Gloss. Lat. Gall. : Crates, Creil, ou Cloie ; a Græco Κλείειν deducunt viri docti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Claia, apud Rymer. tom. 3. pag. 32. col. 1. in Litteris Edwardi II. ann. 1307 :
Præcipimus tibi, firmiter injungentes, quod tot et tales pontes et Claias pro instanti passagio nostro ad partes transmarinas, etc.
Similia habes apud eumdem Rymer. tom. 5. pag. 814. col. 1 :
De Claiis et pontibus, pro eskippamento equorum Principis Walliæ providendis. Præcipimus tibi, etc.
P. Carpentier, 1766.
A Claia ejusdem notionis, nostri Claie, Claye vel Cloye dixerunt Manum aversam, vulgo le dos aut le revers de la main. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 83 :
Le cop chei sur elle, tellement que il lui fist une plaie à sanc sur la Claie de la main.
Aliæ ann. 1397 : ex Reg. 151. ch. 332 :
Le suppliant lui donna de la Claye de la main par le visage. Ledit Dauceurre navra ledit Dubourc de sondit espie sur la Cloye de la main, ainsi que icellui Dubourc lui tendoit la main,
in aliis Lit. ejusd. ann. ex Reg. 152. ch. 57.
Cleia. Sugerius in Ludov. VI. cap. [] 16 :
Cadavera tam illius quam sociorum compositis Cleiis, rastris et funibus superligata per fluvium demittunt.
Will. Thorn. cap. 27 :
Dedit prædicto Abbati... quingentas Cleias de virgis... ibidem quærendas.
Nicolaus Trivettus ann. 1190 :
Se illuc in serica culcitra deportari fecit, sedensque super Cleia, sua, cujus peritus erat, utebatur balista, etc.
Rymer. tom. 5. pag. 6. in Litteris Edwardi Regis ann. 1338 :
Tibi præcipimus... quod tot pontes, Cleias, bordas, etc. in navibus poni facias.
Philippus Mouskes in Ludovico VII :
Sour quatre ruées fist engiens,
Et de Cloies et de merriens,
A pons tournois et castiaux, etc.
Cloia, in Tabular. S. Quintini in Insula. Locum vide in Tesura post Tensare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cloea, in Chartulario ejusd. Monasterii fol. 79 :
Non licebit eis novas tesuras facere seu Cloeas ponere... si aliquis novas tesuras vel Cloeas a prædictis ibidem fecerit... licebit demoliri.
Cleta. Gloss. Ælfrici : Cleia, cratis, Hyrtel. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 92 :
Si murdrum inveniatur alicubi,... custodiatur septem diebus super Cletam unam elevatus ;
scilicet homo murdritus.
Cletella, dimin. a Cleta. Gregorius Turonens. lib. 7. Hist. cap. 37 :
Plaustra enim cum arietibus, Cletellis, et axibus erant texta.
Cleida, Clida, Eadem notione, in Lege Bajw. cap. 77 :
Coram testibus in quadrivio in Clida eum levare debet, etc. In Clida mittere,
in carcerem compingere, vel certe intra quatuor parietes, quod dicimus, includere. Capitula ad Legem Alamannor. cap. 22. Edit. Steph. Baluzii :
Si quis alterius ingenuam de crimine, seu stria aut herbaria si sit, et eam priserit, et ipsam in Cleida miserit, etc... Si in Clida missa non fuerit, et prisa et tempta a te fuerit, etc.
Occurrit ibi pluries. Annales Francor. ann. 776 :
Præparaverunt etiam Clidas ad debellandum per virtutem ipsum castellum.
Martinius in Lexico legit :
Præparaverunt Clitas ad debellandum præ virtute castrum.
Cledo Occitani dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clyda, Idem. Chronicon S. Petri Vivi apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 758 :
Hostes autem insequentes Decanum, quia per ostia non potuerunt, per parietes et per Clydas quasdam, quæ super portam Ecclesiæ erant, frangentes omnia intraverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clidus, Eadem notione. Annales Loisseliani ad ann. 776 :
Petrarias quas præparaverunt, etiam Clidos ad debellandum per virtutem ipsum Castellum.
Vide Duchesnium tom. 2. Annal. Franc. pag. 30.
Cledare, Clidis claudere. Charta ann. 1231 :
Quæ scilicet dum prædicta paxeria fuerit Cledata, et postea dum fuerit discledata, quod possunt piscare ubicumque voluerint.
Regest. Tolosan. ann. 1243. fol. 89 :
Excepto devesio de paxeria Do. Comitis, quæ paxeria est ante Blanhacum, scilicet, dum prædicta paxeria fuerit Cledata, et postea dum fuerit descledata, quod debent et possunt piscare ubicumque voluerint.
Clades. Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind fol. 190 :
Item pro 18. Cladibus faciendis ad ovile 6. den. etc.
Claga, in Fleta. Idem quod Cleia.