« Cleronomus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 370c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLERONOMUS
CLERONOMUS,
Cleronymus, Hæres, ex Græc. ϰληρονόμος. Charta
Eadgari Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 129 :
Quamdam telluris particulam, 30. videlicet casatos... perpetua largitus sum hæreditate, ut ipse vita comite cum omnibus utensibus,Fridegodus in Vita S. Wilfridi Episc. Ebor. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 722 :(utensilibus)pratis videlicet, pascuis, voti compos habeat, et post vitæ suæ terminum quibuscunque Cleronymis impune derelinquat.
Charta anni 1038. apud Wanleium de Antiquit. Litter. Septentr. pag. 303 :Terris atque polis Jesu Cleronomus esto.
Condono Ethelredo quinque mansos... et post vitæ suæ terminum, duobus quibus voluerit Cleronomis.Occurrit rursus apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 186. et Thomam Madox pag. 174. Formularis Anglicani.