« 1 clibanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 371b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLIBANUS1
1. CLIBANUS, Græcis, ϰλίϐανος, sive ϰρίϐανος, est Instrumentum ex ferro aut opere figlino, aut alia materia
confectum, sub quo non solum panis, sed aliud quidvis coqui potest. Campanam
(Cloche) Galli vocant, quod ad eam figuram proxime accedat. Differt autem a furno,
tum quia mobile sit, tum quia minus, aliaque insuper materia constet. Ita Gorræus. At
Abusive pro furno vox hæc postmodum sumpta. Hariulfus lib. 3. pag. 32 :
Simulque reditum publici Clibanicessit. Ekkehardi IV. Casus S. Galli Pertz. pag. 84. lin. 15.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex
Cod. reg. 7679 : Clibanus, Petit four vel fouraban(l. four à ban). Aliud Provinc. Lat. ex Cod. 7657 :
Clibanus, Clivacius, furnus, forn, Prov. Clibanatax, furnaria, forniera, Prov. Clibanator, furnarius, fornier, Prov.Charta ann. 1266. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 13. v°. :
Item duas partes Clibani de Assellano valent quatuor libras.
L. , 1883–1887.
◊
Monachi habeant Clibanum suum in quo omnes decocant panem suum. (Cart. Conchar. Ruthen. p. 386. an. 1106).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clibanus Piceus, Furnus ubi pix conficitur. Bulla Sergii IV. PP. pro Monast. Cuxanensi ann. 1011.
in Appendice Marcæ Hispan. col. 982 : Hæc igitur quæcumque diximus, vel quæ non diximus, prædia, villas scilicet, Ecclesias, parrochias, fundos, casas... molendinos, molendinares cum suis caputaquis et piscatoriis, et cum salinis et Clibanis piceis, omnia acquisita vel acquirenda ad S. Michaelis Cœnobium in valle Confluenti situm pertinentia, etc.Similia prorsus habentur in altera ejusdem Papæ Bulla pro Monasterio Rivipullensi ibid. col. 989.