« »
 
[]« Coabbates » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 381a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COABBATES
COABBATES, apud Cluniacenses aliquando dicti sunt Abbates, qui præerant Monasteriis Cluniaco totius Ordinis Capiti subjectis. Charta Bernardi Comitis Petragoricensis :
Igitur, ut dictum est, trado præfatum locum Deo et Domno Oddoni Cluniacensi Abbati atque Adacio Coabbati ejus.
Iidem interdum dicebantur Abbates Vicarii. Vide Mabillonium de Re Diplom. lib. 6. Charta 138. in Notatione, Aymardus, etc.