« Cobali » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 382a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COBALI
COBALI, Virunculi montani, species dæmonum, apud Georg. Agricol. de Animantibus
subterraneis sub finem : a Gr. ϰόϐαλος ϰαϰοῦγος.
Hesychius. His similia sunt quæ fabulatur Anonymus in Chronico Leob. lib. 6. ad ann. 1335.
apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 939 :
Hujus tempore principisVide infra Gobelinus. et Grimm. Mythol. German. pag. 286.(Hainrici ducis Karinthiæ)in montanis suæ ditionis, gens gnana in cavernis montium habitavit ; cum hominibus vescebantur, ludebant, bibebant, choreas ducebant, sed invisibiliter. Litteras scribebant, rempublicam, inter se gerebant, legem habentes et principem, fidem katholicam profitentes, domicilia hominum latenter intrantes, hominibus consedentes et arridentes... Dicitur quod gemmas gestent, quæ eos reddunt invisibiles : quia deformitatem et parvitatem corporum erubescunt.