« Coccula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 383a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCCULA
COCCULA, Cocula, Sagum Hybernicum villosum, absque sutura, et quod marginem
inferiorem planam exhibet, superiorem arcuatam, cirrisque sive limbis laneis fimbriatam.
Vita S. Cadoci Cambrensis, apud Spelman. :
Atque quot jubæ in tua Coccula (quod vulgariter vocatur quoddam genus indumenti quo Hibernenses utuntur, de foris plenum prominentibus jubis, seu villis, quæ in modum crinium sunt contextæ) tot homines per te a pœnis perpetuis eruentur.Hinc discere est quid sit Cocula apud Bonifacium Archiep. Moguntin. Epist. 74 :
Caligas, et peripsemata, orarium, et Coculam, et gunnam brevem nostro more consutam.Et in Concilio Cloveshovensi ann. 747. cap. 28. de Monachis :
Nec imitentur sæculares in vestitu crurum per fasciolas, nec per Coculas in circumdatione capitis, modo pallii laicorum, contra morem Ecclesiæ.Alias