« 2 cochlea » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEA2
2. COCHLEA, Isidorus lib. 15.
Orig. cap. 2 :
Cochleæ sunt altæ rotundæ turres et dictæ Cochleæ quasi cycleæ, quod in eis tanquam per circulum orbemque conscendatur.Papias. MS. :
Coglæ, Altæ turres, in quibus ascensus per circuitum.Willelmus Brito in Vocabul. et auctor Mamotrecti 3. Reg. cap. 6 :
Cochlea et Cochleare, est amfractuosum deambulatorium, sicut solent fieri in turribus Ecclesiarum. Unde quidam ait :
Rursum :Per Cochleam curris scandens ad culmina turris.
Durandus lib. 1. Ration. cap. 1. num. 37 :Dic Cochleam turrim, scalam, testamque limacis.
Cochleæ, sunt viæ muris intervolutæ latenter.Angelrannus in Miraculis S. Richarii n. 6 :
Venit ad introitum Cochleæ, qua culmina templi alta petebantur, etc.Vide Procopium lib. 1. Persic. cap. 24.