«
Cochlear » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEAR1
COCHLEAR, Isidoro lib. 14. cap. 25 :
Mensurarum pars minima, quod est dimidia pars
drachmæ, appendens siliquas novem.
Vide Salmasium ad Solinum pag. 591.
Cochlear, inter vasa Ecclesiastica reponitur apud Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 5 :
Cochlearia quoque 12. et salarium argenteum.
Tabular. Monasterii S.
Theofredi in Velaunis :
Vinearia stagnea, id est ampullæ, vinum et aquam
continentia, vasa quoque lignea, tornatili opere facta, quibus oblatæ servantur, cum
Cochleari argenteo quo in patena ponuntur.
Necrologium Eccl. Parisiensis prid.
Id. Nov. :
Obiit B. M. Dom. Ranulphus quondam Parisiensis Episcopus, qui dedit
Ecclesiæ nostræ et nobis unum Calicem aureum, cum patena et Cochleari ponderis 3.
marcarum, et 5. sterlingorum.
Agnelli liber Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 174.
col. 2 :
Abstulit Reliquias quas non potuerunt sic citius occultare, ex auro
balantias novem, vascula aurea plurima, et Coclearia argentea tractoria, quaternaria
una, et diversas alias aureas et argenteas species.
Adde
Ingulfum pag. 907. et Ughellum tom. 7. pag. 1274. Browerum lib. 8. Annal. Trevir. num.
114. etc. Græci
Corpus Domini et sanguinem sumunt de Calice, cum Cochleari ad hoc
deputato
, inquit Reinerus
in Catalogo hæreticor.
Λαϐίδα vocant, ut pluribus habet Goarus ad Euchologium pag.
152. ubi et formam exhibet : Georgius Decapolita de Miracul. S. Georgii Mart. num. 47 :
Καὶ πάλιν εἰδε ὁ Σαραϰηνὸς ἐϰ τρίτου τὸν ἱερέα μεταδιδόναι ἐϰ τοῦ
σώματός τε ϰαὶ αἷματος τοῦ παιδίου μετὰ τἠς λαϐίδος τοῖς
μεταλαμϐάνουσιν.