« Cociones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCIONES
COCIONES, Cocciones, Cogciones. Monachus Sangallensis lib. 2. cap. 18 :
Quidam Coccio derasus et insaniens, linea tantum et femoralibus indutus, etc.Capit. Caroli. M. lib. 1. Append. 1. cap. 34. et Capitulare Aquisgranense ann. 789. cap. 79 :
Ut isti mangones et Cogciones qui sine omni lege vagabundi vadunt, per istam terram non sinantur vagari.Adde Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 45. Ubi Rhenanus lib. 2. Rer. Germ. pag. 95. ait, ejusmodi
Mangonum adhuc nomen et res apud Germanos manere : die Mengen.Hincmarus Opusc. 5. de Coercendis militum rapinis :
Per villas in quibus non solum homines Caballarii, sed etiam ipsi Cocciones rapinas faciunt.MS. :
Truans estoit, pantonniers et Coquins.
Cociones appellabant veteres, qui aliis Arilatores dicuntur. Festus :
Arilator, qui etiam Cocio appellatur, dictus videtur a voce Græca, quæ est, αἴρε, i. tolle, quia sequitur merces ex quibus quid cadens lucelli possit tollere.Ubi Jos. Scaliger Arilatores dictos vult ab arra, atque ita nuncupari empturientes, qui data arra postulant sibi credi, unde a cunctando Cunctiones, Cuctiones et Coctiones, inquit, dicti. Quod idem Festus videtur innuere, dum ait
Coctiones dictos videri quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad justi pretii finem.Gloss. Isidori :
Arilator, Cocio.Ex quo emendandus Papias :
Coccio, Arillatio: legendum enim Arillator, ut apud Isidorum. Auctor veteris Gloss. apud H. Stephanum pag. 310.
Cocio, μεταϐολή, ubi leg. μεταϐολεύς, ut et in Gloss. Græco-Lat.
μεταϐολός, Dardanarius, Cociator, arillator. Est autem μεταϐολεὶς, Scholiastæ Aristoph. ὁ ϰατὰ ϰοτύλην πωλῶν, ὥσπερ οἰ νῦν λεγόμενοι ϰάπηλοι, qui ad cotylam, seu mensuram vendunt, quos vulgo Regratarios dicimus. Atque rursum emendandum Glossarium Græco-Lat. Κάπηλος, Cauponarius, Cogo. Legendum enim Cocio. Usos hac voce Laberium apud A. Gellium lib. 16. cap. 7. et Plautum in Asinaria pridem observarunt viri docti. Ex quibus tandem colligere est Cociones, priscis, et ætatis mediæ Scriptoribus, dictos qui fora venalium et nundinales mercatus sectantur, qui dum contantur, licitantur, et de pretio cum mercatoribus contendere simulant, merces ipsas subripiunt et auferunt : cujusmodi sunt qui apud nos Coquins, vulgo vocantur, quos non pauci hactenus a Coquinis, nuncupatos putarunt, quod istius farinæ homines tabernas et popinas circumeant, quo aut locis ipsis inserviant, aut obsonii particulas avellant. Cozzoni etiamnum Italis dicuntur, quos nostri Maquignons vocant. Neque alii videntur, quos Coquinos appellavit inferior ætas. Vita Clementis VII. apud Bosquetum :
Carcassonæ et Tolosæ populares, quod vulgariter nuncupabant Coquinos, contra Nobiles insurrexerunt.Auctor est Chapeavillus in Erardo a Marca Episc. Leod. cap. 26. exstare Leodii Hospitale, quod Coquinorum vocant. Coquos porro pro furibus habitos auctor est Plautus in Aulularia :
Idem in Pseud. :... Mihi omnis angulosFurum implevisti in ædibus misero : mihiQui intromisisti in ædes quingentos Coquos.
Donatus ad Terent. Eunuch. :Forum Coquinum qui vocant, stulte vocant,Nam non Coquinum, verum furinum est forum.
Manipulum furum, Coci discipulos dici putant.Vide Casaubonum ad Athen. lib. 14. cap. 22. A. Cocionibus dicta
Cociatura, Cocionatura, Ipsa cocionis nundinatio, actio. Gloss. Lat. Gr. :
Cociatria, μεταϐλητιϰή.Alibi
Cociaturalegitur. Gloss. Gr. Lat. :
Μετάπρασις, Cocciatura.In MS. Coccionatura. Aliæ Glossæ pag. 312 :
Cocionatura, μετάπρασις.Ita enim emendandum. Caper de Verbis dubiis :
Cocinaria, non Cocionatoria.