« »
 
[]« Cocolarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 385b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCOLARIUS
COCOLARIUS, Italis Coccola, caput, Cocuzzolo, vertex, apex : an inde Aquæ cocolariæ, quæ ab apicibus decurrunt ? Charta ann. 1010. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 419 :
Salinam unam integram cum aliis vasis atque mortario suo, quæ rejacet in Cumiaclo in fundamento, quod vocatur Sitalla, et pro omnibus aquis piscaritiis, sive Cocolariis, quæ ad nostram pertinent, concedo et largior vobis, etc.