« Cœlicola » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 387c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COELICOLA
CŒLICOLA, Cælicola. Gloss. Gr. Lat. :
Οὐρανοϰάτοιϰος, Cœlicola, Priscianus lib. 5.
Cælicola, id est, cælum colens. Gloss. Lat. MS. Regium Cod. 1013 :
Cælicola, eo quod cælum colat : Est enim Angelus : Continens non solum in castitate dicitur, sed in cibo, in potu, mira quoque et vexatione mentis et detrahendi libidine continens, et quod se a multis malis abstineat.Beda de Orthographia
Cælicola, cælum colens, ut Angelus. Dudo lib. 3. de Morib. Normann. :
Bis quino namque Cœlicolarum ordine creato, decimoque lapso, etc.Vide S. Augustinum lib. 10. de Civit. Dei cap. 1.
Coelicolæ etiam appellantur Monachi, propter sanctum et angelicum vitæ institutum, quomodo
Braulio Episcopus Cæsaraugust. in Vita sancti Æmiliani cap. 5. num. 55. Antonium et
Martinum Cælicolas vocat. Vita S. Benedicti Abbatis Anianensis n. 32. edit.
Mabillonii :
Nec moram inde ponendi comam fieri passus est, quin... auro textis depositis vestibus, Christicolarum induit habitum, sese Cœlicolarum adscisci numero quantocius congaudens.Davidi Monacho dicuntur Monachi ἐν τοῖς ὂρεσιν οὐρανοπολίται, Monasteria vero ἐπίγειοι οὐρανοί, in Vita S. Nicola Studitæ pag. 904. Consule Notas nostras ad Alexiadem pag. 264.
Coelicolæ, Hæretici qui cœlum ut Deum colebant. Gloss. Gr. Lat. :
Ὁ σέϐων τὸν οὐρανόν, Cœlicola.Extitit hæreticorum secta quædam sub Honorio, de quibus est titulus in Cod. Theod. (16. 8.) et Justin. (1, 9.) de Judæis, Cœlicolis, et Samaritanis, Judaïca et Christiana religione permixta. De hac copiose egit Jacobus Gotofredus ad leg. 19. d. tit. de Judæis et Cœlicol. in Cod. Theod.