« »
 
[]« Cœnobium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COENOBIUM
CŒNOBIUM, ϰοινόϐιον. Vim vocis explicat Cassianus Collat. 18. cap. 18 :
Licet a nonnullis soleant indifferenter Monasteria pro Cœnobiis appellari : tamen hoc interest, quod Monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum significans Monachorum : Cœnobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat, et Monasterium potest etiam unius Monachi habitaculum nominari ; Cœnobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio.
A. Gellius lib. 1. cap. 9. de Pythagoræis :
Id quoque non prætereundum est, quod omnes simul qui a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiæ pecuniæque habebat, in medium dabant, et coibatur societas inseparabilis, tanquam illud fuerit antiquum consortium, quod re atque verbo appellabatur Κοινόϐιον.
L. Henschel, 1840–1850.
Zenobium apud Marin. Pap. Diplom. num. 75. not. 17.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coenobium, Ecclesia Cathedralis. Wolferus Canonicus Hildesheimensis in Vita S. Godehardi ejusdem Ecclesiæ Episcopi num. 23 :
Beatus igitur Godehardus... ut Cœnobii nostri religionem eatenus rationabiliter, Deo gratias, conservatam agnovit, condignas ilico divinæ miserationi laudes persolvens, omni eam devotionis studio ampliare, et in divini cultus exercitio condecorare sategit.
Et [] infra :
Cœnobium suum pastorali cura sapienter gubernavit, et Fratrum commoda in victu et vestitu, ceterisque indigentiæ humanæ necessariis, sæpius adauxit.