« Cognomen » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 393a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COGNOMEN
COGNOMEN Romanis erat uniuscujusque nomen proprium, quod nominibus gentilitiis
subjungebatur : Francis vero nostratibus aliisque Recentioribus nomen est proprio nomini
superadditum. De cognominibus antiquorum Romanorum consulere potes Lexicon Pitisci ; de
posterioris autem ævi cognominibus, quæ nos spectant, (in Instrumentis enim hujus ætatis
passim currunt) placet hic exscribere quæ Mabillonius docet lib. 2. de Re Diplom. cap. 7. n. 3. et seqq. Nonnullis præmissis de nominibus adscititiis, quæ apud
Francos Neustrasios viris insignioribus et litteratis aliquando accedebant, sæculo nono
maxime et octavo, subjunxit : Tandem sub finem sæculi X. sed maxime sæculo XI. ineunte,
cognominum usus frequentari cœpit, eorumque origo processit variis ex causis. Quandoque ab
arte eorum quibus imponebantur ut Petrus Pistor, Robertus Coquus, etc. Aliquando ab
eventu quodam, quo modo longe ante id tempus nepoti Ausonii tributum nomen Pastori
Auson. in Parental. Epist. 12. Nonnunquam a scommate, dicterio seu faceto dicto, unde Richardus Insanus, Guillelmus Bastardus, quod cognomen ipse Willelmus Conquæstor assumit in Epistola ad Alanum Britanniæ Comitem, Ego Willelmus, cognomento Bastardus. Ad hæc derivata sunt cognomenta a patre vel expresso filii nomine, ut Gradulfus filius Isembardi, in Chartario Castridunensi, vel suppresso in hunc modum, Paulus Warnefredi, qui diaconus et monachus Casinensis fuit regnante Carolo M. Hinc orta sunt cognomina vernacule desinentia in son, qualia Wiliamson, id est, Willelmi filius ; Jacquesson, Jacobi ; Colesson, Nicolai ; Pierson, Petri ; Jeanson, Joannis, et his similia. Ex eodem capite prænobiles familiæ apud Anglos censentur, Fitzjean, Fitzgerald, Fitzpierre, Fitzhaimon. Quidam a matre id traxerunt, quemadmodum in Chartario Dunensi legitur, Paganus filius Mariæ ; et in alio S. Martini a Campis, Herluinus filius matris suæ ; itemque in Charta pro cœnobio S. Remigii apud Remos, Petrus filius matris suæ, forsan quod isti inter nothos haberentur, ignoto patre. Denique ut alia prætermittam, cognomina non raro desumta sunt ex loco, urbe ac regione ; hinc Herbertus Britto, Rainbaldus de Calniaco, Thomas de Marla. Sic nobiles plerique a loco dominii sui cognomentum suum acceperumt ; unde familiæ Codiacensis, Torinnensis, Cherisiacensis et aliæ perillustres. In Chartario Userchensi apud Lemovices legitur ejusmodi cognomentum duplex, a patre simul et loco dominii acceptum, ubi Geraldus Petri de Noalas, id est filius Petri de Noalas,quia fistula primumPastorale melos concinuit genito.
dedit Deo et sancto Petro pro anima patris sui ac matris suæ partem suam de terra de Molnat in parrochia S. Vincentiani, et quicquid in eam requirere posset juste aut injuste vel aliquis per ipsum ; et absolvit fevales suos ut dent sancto Petro. Hoc donum fecit in manu domni Gauberti Abbatis cum libro, sub annum m. xcix. ubi habes cognomen duplex, unum a Petro Giraldi patre, alterum a Noalas, qui locus est in pago Lemovicensi, unde nomen traxit illustrissima familia de Noaliis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Itaque ex his
omnibus, aliisque capitibus orta sunt varia familiarum nomina, quæ primo incerta cum
fuissent, postmodum fixa et propria esse cœperunt. Scommatica seu joculatoria nobilium
nomina quidam corrupta putant, depravatis prædiorum vocabulis, a quibus illa originem
ducebant : At certum est, permulta, saltem promiscui vulgi atque etiam nobilium quorumdam,
ab origine ex dicteriis imposita fuisse ; qualia sunt in optimæ notæ Chartario Dunensi
Majoris-Monasterii, scripto ante annos quingentos : Odo Mala Musca, Rotbertus Muletus, Rainaldus Bastardus, Constantinus Joculator, Vivianus Nimium habens frumentum, Bernardus Malaparola, Raherius Tineosus, Guarinus sine barba, Guarinus Rabiardus, Archembollus Foliolus, Guarnerius Oculus canis, Archembaldus Pejor lupo, Odardus de Paliardo, Petrus Maliloquus, Rotbertus Flagellum, Hubertus Minat bovem,Sed præ his illustres fuerunt Fulco Rufus, Goffridus Grisagonella, Comites Andegavenses, aliique non minoris dignitatis. Qui a prædiis cognomina ducebant, aliquando varia pro tempore et prædiorum varietate cognomina sibi adscribebant ; ex quibus Drogo ex familia Bovensi qui sub Rotberto et Henrico Regibus vixit, interdum Bovensis, interdum de Papyriaco : Ingelramnus ejus filius, promiscue Bothvensis, Codiciacensis et de Fara : Thomas denique Ingelramni filius, de Fara vel de Feria, Codiciacensis, de Marna, seu de Marla cognominabantur.etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hæc cognomina
raro imponebantur Episcopis, Clericis, Monachis et Feminis : forsan quod illorum dignitas
et tituli essent cognomenti loco ad eos designandos ; neque scommatica vocabula decerent
sacri Ordinis Ministros ; nec dignitatum sæcularium nomina, quæ a prædiis deducta erant,
eis convenirent. Nam feminæ conjugatæ non alio passim quam mariti sui nomine gloriabantur.
Invenio tamen quosdam ex Clericis et Monachis cognomine affectos sæculo xi.
desinente in eod. Chartario Dunensi, Userchensi, et alibi.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem sæculo
ineunte rara erant ejusmodi cognomina, ut patet ex chartis regnante Rotberto editis :
postea vero sub Henrico et Philippo Regibus trita res esse cœpit ; tametsi pauca per id
tempus ad posteros traducebantur : quod sæculo xiii. usitatius fuit. In Charta
quadam sæculi xi. qua Herveus Grivellus Monachis S. Martini quasdam res
concedit, nominantur ejus fratres, Raginaldus absque cognomento, et Hugo
Morellus : quod cognomen penitus a Grivello diversum est. At in eodem Chartario
inveniuntur plures Borelli, Bocherii, de Canta-merula, Pagani, Desreati, de
Garlanda, quæ familiarum cognomina esse constat. Porro hæc cognomina in Chartis,
maxime in subscriptionibus, non continuo ac recto ordine post nomen, sed supra inter
lineas adscribi solebant ; unde et Supra-nomina dicta volunt viri docti, quæ vox
reperitur in chartariis maxime Italicis ; transiitque ad nostrum Gallicum idioma, vulgo
Surnom. Nisi id ita dictum mavelis, quod supra primarium nomen accederent, quasi
secundaria. Hactenus Scriptor diligentissimus. Vide Supranomen. et Murator. Antiq. Ital. dissert. 41.
De nominibus et agnominibus antiquorum, tom. 3. col. 721.
sqq.