« Colarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 399a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLARIUM
COLARIUM, Collarium, Idem
quod Collare, ornamentum Ecclesiasticum quod Sacerdotis aut Diaconi collo
aptatur. Historia Episcoporum et Comitum Engolismensium cap. 35 :
Tres tunicas, septem amictus argenteos, et aureos, Colarium unum, 4. stolas, 8. manipulos.Gesta Guillelmi Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 390.
Et elegantia cinctoria tria, unum pretiosis margaritis ornatum, Collarium quoque rubri coloris, auro mirabiliter intextum, quinque paria corporalium cum reservatorio.Vide Collare et Collaretus.