« »
 
[]« 1 colera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 399c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLERA1
1. COLERA, Collare, torques, Gall. Collier, apud Rymer. tom. 12. pag. 460. col. 1. in Charta Henrici VII. Angl. Regis super Jocalibus adducendis :
Necnon unam torquem sive Coleram femineam auream geminis monilibus et lapidibus insertam et circumceptam cum uno lapide vocato a Balys, et uno alio lapide vocato a Perles eidem torqui sive Coleræ appendentibus et annexis.
Apud eumd. Rymer. tom. 10. pag. 655. col. 1. in Charta Henrici VI. Angl. Regis pro Marchione de Mantua :
Et quod præfatus Consanguineus noster specialiter affectat licentiam de nobis habere conferendi liberatam nostram Coleræ aut devisamenti diversis subditis et amicis pro honore nostro ac speciali recordatione nostri habenda, unde sibi grates intime referimus multiformes. Nos igitur affectui suo in hac parte favorabiliter inclinati, remque sibi [] placidam agere volentes, concessimus et licentiam dedimus eidem Consanguineo nostro conferendi liberatas Coleræ nostræ aut devisamenti quinquaginta personis, dum tamen ipsi nobiles ac de prosapia valida et sanguine existant.
Monendum non est hic agi de torque, quo Equites ornantur honoris ergo.