« Colidei » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 400c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLIDEI
COLIDEI, Culdei, Keldei, Keledei, dicti apud veteres Scotos Monachi, qui, quod
sedulo prædicationi vacarent, essentque frequentes in oratione, ab iis ita appellati sunt,
quasi Cultores Dei, ut auctor est Hector Boethius lib. 6. Hist. Scoticæ, et ex eo
Buchananus. Subdit idem Boethius,
invaluisse id nomen apud vulgus in tantum, ut Sacerdotes omnes ad sua pene tempora vulgo Culdei, i. Cultores Dei sine discrimine vocitarentur.
◊ Alii, in quibus est Thomas Dempsterus in Apparatu ad Hist.
Scoticam, existimant Colideos non tam fuisse Monachos, quam Canonicos Regulares,
seu Presbyteros Monachatu nondum indutos, qui in Occidente, seculis in illis primitivis,
haud ita in usum receptus erat. Interdum Ministri, interdum Clerici
nuncupantur in Historia Fundationis Hospital. S. Leonardi infra civitatem Eboracensem tom.
2. Monastici Angl. pag. 367. 368. ubi agit de Colideis, qui in Ecclesia Eboracensi munia
sacra obibant, quam si non Ethelstani Regis temporibus, saltem postmodum a Monachis,
deinde a Canonicis, ut plerasque alias in Anglia possessam constat.
◊ Aiunt præterea Scotici et Anglici Scriptores penes eos jus
fuisse Episcopum ex suo ipsorum Collegio eligendi, qui et ipsis, et Diœcesi præesset ;
quod jus etiam fuit omnium ferme Collegiorum Canonicorum in Ecclesiis Cathedralibus. Nolim
cætera præstare quæ addit Seldenus de Colideis, nempe, non Pontificem duntaxat sibi
elegisse, sed ordinasse et consecrasse sine Episcopi alicujus ope singulari et
necessaria : aut Colideos Presbyteros fuisse, qui sine
titulo Episcopali, sed ex Presbiterii sui jure præeunte, neque ex
Episcopali aliunde petita consecratione, tam quæ ordinis, quam quæ jurisdictionis
Episcopalis sunt, munia peragerent, cujusmodi fuisse ait Chorepiscopos in Gallia et
Germania : nam cum hæc probatione indigeant, censuerim inquirendum amplius.
◊ Interim nescio an sententia eorum magis arrideat, qui
existimant Colideos, aut Canonicos Regulares, aut Clericos fuisse, qui in majoribus
Ecclesiis divina celebrabant officia. Id certe probat quod ex Joanne Meyo Archiepiscopo
Armachano, et ex Bulla Nicolai V. PP. refert Spelmannus, Colideatus officium in
eadem Ecclesia Armach. beneficium fuisse Ecclesiasticum sine ulla animæ, ut aiunt, cura,
Colideosque fuisse seculares Presbyteros.
◊ Habuere etiam Ecclesiæ Anglicanæ suos Colideos, uti mox
innui : sed et Hibernicæ et Gwallenses, ut testatur Silvester Giraldus in Topogr. Hibern.
dist. 2. cap. 4 :
Capellam, cui pauci Cælibes, quos Cælicolas vel Colideos vocant, devote deserviunt.Et in Itiner. Cambriæ lib. 2. cap. 6. exerte Monachos vocat :
Insula modica quam Monachi inhabitant religiosissimi, quos Cœlibes vel Colideos vocant.
Keledeorum Scoticorum, meminit Diploma Davidis Reg. Scotiæ tom. 2. Mon. Angl. pag. 1055. de quibus etiam
multa habet Jacob. Usserius Armachanus de Britannicarum Ecclesiar. primordiis cap. 15. At
quid sibi velint quæ præfert Chron. Dunelmense MS. sub Turgoto Episc. S. Andreæ, qui
electus fuit ann. Chr. 1108.
Totum jus Keledeorum per totum regnum Scotiæ transivisse in Episcopatum S. Andreæ, pluribus disputat idem Seldenus in Præfat. ad Script. Anglic. quem consule, si lubet.
P. , 1766.
◊ Culdées Gallice
vocat nuperus Histor. Angl. Rapin. Thoiras.