« »
 
[]« Colifarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 401a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLIFARIUS
COLIFARIUS, Isidoro in Glossis, et in Excerptis Pith. : Bos operarius. Ad hæc Grævius ait : Ingeniose vir summus Thomas Reinesius emendavit :
Colifa, Cibus operarius
, quia isto panis genere athletæ et χειροϐάναυσοι aluntur. Scribitur autem recte Colyphia apud Plautum et Juvenalem. Vide Vossii Etymologicum. Papias : Colyphia dicuntur panes azymi, et genus carnium, id est, carnes assæ et semicoctæ, qui est cibus athletarum. Verum licet ingeniosa sit Reinesii correctio, dubito tamen an vera, quod in vet. Glossario Sangerman. MS. n. 501. legatur : Colifama, Boves opus facientes, ubi, Colifama est pro Colifaria. Papias habet : Collifuria, Boves opus facientes.