« »
 
[]« 6 collecta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 404b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLECTA06
6. COLLECTA, Σύναξις, Sacrum Missæ sacrificium, ad quod Christiani coire et colligi solent : populi ad sacra Ecclesiarum officia peragenda conventus, atque adeo quodvis officium Ecclesiasticum. Papias : Collecta dicitur eo quod colligatur populus in unum, ut ostendat Christum in Evangelio venturum. S. Hieronymus in Epitaph. Paulæ :
Post Alleluya cantatur, quo signo vocabantur ad Collectam, nulli residere licitum erat.
Pachomius in Regula cap. 17 :
In die Dominica, in Collecta, in qua offerenda est oblatio, absque Præposito domus et Majoribus Monasterii... nemo psallendi habeat potestatem.
Et mox :
De Collecta in qua offerenda est oblatio.
Adde cap. 9. 19. 28. 91. 100. 181. 186. Epiphanius Salaminæ Episcopus Epist. ad Joan. Episc. Hieros. :
Cum igitur celebraretur Collecta in Ecclesiæ villa.
Liberatus Diac. cap. 18 :
Et extra Collectas facientes, non passi sunt nomini ejus communicare
Zacharias PP. in Ep. ad Pipinum :
De Presbyteris et Diaconis, qui se a ministerio Ecclesiastico subtrahunt, et seorsim Collectas faciunt.
Cæsarii Arelat. Serm. 12 :
Qui enim ad Collectam vel Ecclesiam veniens vana vel otiosa cogitare voluerit, etc.
Anastasius in Histor. Ecclesiast. ann. 21. Copronymi :
Festivitate Paschali ingressus est ad sanctam Cellectam, in catholica Ecclesia.
Et mox :
Eduxerunt eum et incluserunt in carcere, et alius complevit sanctam Collectam.
Quo loco Theophanes ἀγίαν σύναξιν habet. Historia Tripart. lib. 1. cap. 10 :
Cum Collecta celebraretur.
In Actis SS. Saturnini et soc. Mart. num. 6. 7. 9. 15 :
Collectam celebrare, facere.
In Synodo S. Patricii et Auxentii can. 7 :
Ad Collectas mane et vespere occurrere. Collecta Dominica,
apud sanctum Augustinum in Breviculo collat. diei, et S. Hieronym. Epist. 60. Grimlaicus in Reg. Solitar. cap. 33 :
Eamus ad Collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur.
Collecta Major. Duplicem collectam statuit S. Pachomius cap. 181. Collectam scilicet quam domus vocat, et aliam majorem :
Præpositus domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum habebit juris, ut compellat fratres in Collecta domus, sive in Collecta majore, hoc est, omnium [] fratrum, subjacere pœnitentiæ.
Et cap, 186 :
Sex orationes facere vespertinas juxta exemplum majoris Collectæ, in qua omnes fratres pariter congregantur, summæ delectationis est.
Ubi Major collecta est cum omnes fratres simul congregati officium divinum persolvunt in Oratorio : Minor, quæ in singulis classibus, seu domibus a fratribus ejusdem classis seu domus in ipsis domibus fiebat.
Colligere, Ad Collectam pergere, Collectam facere. Tertullianus lib. de Fuga in persecut. cap. ult. :
Sed quomodo Colligemus, inquis, quomodo solemnia celebrabimus ?
hoc est quomodo in templum congregabimur ? Acta SS. Saturnini et soc. n. 6.
Christiani sumus nos, nos, inquit, Colligimus
, id est, collectas facimus, uti ibi non semel. Arnobius lib. 2 :
Locum ubi Colligerent non habebant.
Acta S. Philippi Mart. :
Ait Bassus : Legem Imperatoris, jubentis nusquam Colligere Christianos ?
Vide infra Colligere.