« »
 
[]« 1 collectarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 405c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLECTARIUS1
1. COLLECTARIUS. Idem qui Coactor, qui scilicet mercede conductus ab Argentariis sive mensariis rerum, quæ in auctionibus publicis sub hasta vendebantur, præfectus, pecunias ab his quibus quid addictum fuerat, cogebat et colligebat. Acro in Horat. :
Coactores dicuntur argentarii in auctionibus, qui pecunias cogunt : ipsi sunt Collectarii.
Suidas et Glossæ Basilicæ : Ἀργυραμοιϐός, ὁ ϰέρμα ἀντὶ ἀργύρου ἀλλασσόμενος, ὁ τραπεζίτης, ὁ ἀργυροπράτης, Κολλεϰτάριος. Glossar. Lat. MS. Regium : Nummularius, Collectarius, mensarius. Symmachus lib. 10. Epist. 49. 42. Edit. Jureti :
Vendendis solidis, quos plerumque usus publicus exposcit, Collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca vinaria statutum pretium subministrat.
Infra Nummularios eosdem appellat. Vide Novellam Theod. de pretio solid.
Collectarius. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 31 :
Sub ipsis ministris Centenariorum, sunt adhuc minores, qui Collectarii, Quaterniones, vel Duumviri possunt appellari, quia colligunt populum, in ipso numero ostendunt se Decanis esse minores.