« »
 
[]« 1 collectio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 406a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLECTIO1
1. COLLECTIO, Conventus, Gallis Assemblée, in Lege 36. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.) et in Lege Longobard. lib. 3. tit. 12. cap. 1. Carol. M. 121. ubi vero alio sensu usurpatum. Vide supra Collecta 1. Pro conventu illicito est in Legibus Liutprand. cap. 134. (6, 83.) Exemplar diffinitivæ sententiæ in Concilio Toletano I :
Ne quis communione depulsus, Collectiones faciat per mulierum domos, et apocrypha, quæ damnata sunt, legant, ne communicantes his pari societate teneantur.
Annal. Benedict. tom. 5. pag. 479. in Epist. Ivonis Carnot. :
Nec tamen Monachi qui hæc ignorant aut non probant, debent suam Collectionem deserere.
Vide Collecta 3.