« Collegiati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 406c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLEGIATI
COLLEGIATI, Isidoro lib. 9. Orig. cap. 4. et ex eo Papiæ dicuntur, quod ex (abest
ex apud Papiam) editum, legitur in MS.
Ecclesiæ Bituric.
eorum Collegio custodiisque deputentur, qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto genitum. Sane inter servos ponuntur, et eos qui Curiæ addicti sunt, in edicto Theodorici Regis cap. 69 :
Quisquis curialem, aut Collegiatum, aut servum, per 50. annos possederit, etc.Neque alii videntur Collegiati in Cod. Theod. tit. de Collegiatis, (14, 7.) ubi ita appellantur qui publico manuariam aliquam artem, operam, et ministerium præbebant, qui sæpe plus æquo et ita prægravabantur, ut e civitatibus fugerent, quod iis minime licebat. Præterea Collegiatorum filii eorum conditionem sequebantur, proindeque non modo servilis et obnoxiæ conditionis, sed etiam ut plurimum servi nativitate erant, ut colligitur ex lege 1. Cod. Theod. de Collegiat. Vide Jacobum Gotofredum ad hunc tit. Alias,
Collegiati dicuntur Corporati, alicui
collegio addicti. Præsertim vero in veteri urbis Constantinop. Descriptione
ita appellantur, qui e diversis corporibus artificum ordinati, incendiorum casibus
subvenire tenebantur, quos 560. fuisse tradit eadem Descriptio, vel 563. ut lex pen. Cod.
Just. de Commerc. et mercator. (4, 63.)
Collegiatus, Carpentarius, apud Papiam.
P. , 1766.
Collegiatus. Collegii alumnus, convictor, Gall. Boursier ; Collegeat, in Ch. ann. 1626.
ex Cod. reg. 4223. fol. 85. r° : Messieurs les prieurs et Collegeats du venérable college S. Martial de Toulouse, etc.Epist. de obitu Franc. de Lebreto comit. Petragor. ann. 1483. ibid. fol. 128. r° :
Cum... egregia domina Francisca de Lebreto vita functa... cesserit dicto collegio... jus sigilli unius marchæ argenti levandæ per dictum collegium et per Collegiandos, perpetuis temporibus in futurum solvendæ... Ob quod prior et Collegiati dicti collegii memores dicti doni ac beneficii... decreverunt pro ipsa domina... fundare in dicto collegio unum annuarium.Vide Collegiati.