« »
 
[]« 1 collegium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLEGIUM1
1. COLLEGIUM. Papiæ idem est quod Societas collegarum in uno honore positorum. Collegia civitatum, in Edicto Theodorici Regis cap. 64. Vide Jurisconsult. Proprie de Canonicis dicitur. Ludovicus Pius Imp. in Epist. ad Sicharium Archiepisc. Burdegalensem :
Sed et his qui in uno Collegio canonice degunt (Regulam statutam in Concilio Aquisgranensi) tenendam observandamque... conferas.
P. Carpentier, 1766.
Sed et de monachis quoque, in Mirac. S. Gorgon. tom. 3. Sept. pag. 343. col. 2 :
Venerit plebs fidelium eum comitantium ad S. Mauricii (Agaunensis) Collegium.
Nisi auctoris error sit, qui cum ea, qua scribebat ætate, monachis canonicos substitutos videret, hoc sæculo nono tantum factum fuisse ignorabat. Vide ibi notam doctorum Editorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collegium, Exercitus. Gasp. Barthii Glossar. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 25. ex Anonymi Hist. Palæst.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collegium, Familiaris consuetudo, societas, Gall. Compagnie. Annal. Benedict. tom. 2. pag. 618. n. 29. ex Epistola Haganonis Episc. ad Rampertum Episcop. :
Ejus Collegio non modice delectabamur.
f. legi posset Collogium pro Colloquium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collegium Episcopale, Societas et universus ordo Episcoporum ; omnes enim ex toto orbe Episcopi Collegæ sunt : et ita olim sese mutuo appellabant. S. Optatus lib. 1. adv. Parmen. :
Et quia Collegium Episcopale nolunt nobiscum habere commune, non sint Collegæ si nolint, tamen fratres sunt.
Sidonio Apollinari lib. 6. Epist. 1. vocatur, Turba Collegii. Vide Constant. in Epist. Pontif. col. 265. C.