solr : COLLISTRIGIUM, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Collistrigium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 410a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLISTRIGIUM
COLLISTRIGIUM, Collistridium, Idem quod Pilorium, Gallis le Carcan, et le Pilori : Palus scilicet, cui affixus est circulus ferreus, quo damnatorum colla constringuntur. Nonius Marcellus :
Collare, est vinculi genus quo collum adstringitur,
Vide l. 8. D. ad Leg. Jul. de vi publ. (48, 6.) Fleta lib. 2. cap. 10 :
Pilorium sive Collistrigium.
Leges Burgorum Scoticor. cap. 21 :
Justitia de eo vel de ea fiet : videlicet pistor ponatur super Collistridium (al. Collistrigium) [] quod dicitur Pillorie.
Ita cap. 121. § 2. Walsinghamus in Ricardo II. pag. 273 :
Æstimant se infortunatos,... quod caput Militis... ad terrorem ubique terrarum, judicum, et falsorum justitiariorum, viriliter amputassent, et super Collistrigium collocassent.
Matth. Paris ann. 1201 :
Eodem anno Rex fecit generaliter proclamari, ut legalis assisa panis inviolabiliter sub pœna Collistrigiali observaretur.
In Legib. Kanuti Saxonicis cap. 42. Healsfange dicitur ejusmodi pœna, voce ab heals, quod collum, et fang, captum, sonat, composita : atque ita healsfange ad verbum, est collum obstrictum. Concilium Ænhamense ann. 1009. cap. 31 :
Pœna seu animadversio Colli obstricti.
Vide Cujac. lib. 16. Observat. cap. 1. et quæ observant Critici ad illud Suetonii in Nerone cap. 49 :
Legitque se hostem a Senatu judicatum, et quæri ut puniatur more majorum. Interrogavitque quale id genus esset pœna : et cum comperisset nudi hominis cervicem inseri furcæ, corpus virgis ad necem cædi, etc.