« »
 
[]« Collocutorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 411b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLOCUTORIUM
COLLOCUTORIUM, Cella in qua virgines Deo Sacræ excipiunt externos ad colloquendum, Gall. Parloir, Hisp. Locutorio. Legitur in Concilio Limano ann. 1582. tom. 4. Concil. Hisp. pag. 249.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collocutorii Officium, Idem, puto, quod Janitoris munus in Monasteriis, quod is advenas excipiat ad colloquendum, apud Th. Madox Formulare Anglic pag. 79 :
Et pro hac datione et traditione, dicti Abbas et Monachi dederunt et concesserunt dicto Fulconi in vita sua, Officium Collocutorii cum hiis quæ ad officium pertinent ; scilicet per duos dies unum panem Monachi et duos panes Squierii, et quolibet die duas ciffatas cervisiæ, et unum ferculum de Elemosinario et potagium, quod ad officium pertinet ; et dimidiam marcam per annum et unam vestem pelliceam... Dictus vero Fulco tactis sacrosanctis Evangeliis juravit, quod fideliter et honeste serviet.