« 2 collum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 412a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLUM2
2. COLLUM, Fascis, onus quod ad collum portatur. Convent. Saonæ ann. 1526 :
Pro qualibet sarcina et unoquoque Collo seu fascio omnium, denarios sex monetæ Saonæ.Occurrit ibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Collum Explectare, Tantum e ramis arborum amputare et succidere, quantum collo vel scapulis potest
asportari, apud Stephanotium in Antiquit. Pictav. MSS. tom. 2. pag. 449 : Habebit etiam hominem qui explectabit ad Collum nemus de Broeis ad omnia necessaria domus suæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Collum Furari, in Consuetudin. Marchiæ Dumbarum simili modo dicitur de eo, qui ligna furatur in
silvis, quantum collo vel scapulis asportare potest, non amplius.