« Colobium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 412c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLOBIUM
COLOBIUM, Tunica absque manicis, vel certe cum manicis, sed brevioribus, et quæ ad cubitum
vix pertinerent : ex Græco ϰολοϐός, Curtus. Gloss.
Græco-Lat. :
Κολόϐιον, Colobium, subucula.Servius ad hæc Virgilii lib. 9. Æn. vers. 616 :
Nam Colobiis utebantur antiqui. Isidorus libro decimo nono, capite 32 :Et tunicæ manicas, et habent redimicula mitra.
Colobium dictum, quia longum est, et sine manicis. Antiqui enim magis hoc utebantur.Glossarium Cambronense :
Colobium vestis cuculli similis, nisi quod cucullo caret. Pectoralis tunicula sine manicisdicitur Ammiano lib. 14. Ugutio :
Colobium, pallium virginale, ut quod ad talos descendens sine manicis, et dicitur Colobium, quasi colubium, a collo depensum, vel quod sit longum.Eadem habet Johan. de Janua in Catholico et subjungit :
Nota quod non solum virgines, sed etiam Diaconi utebantur Collobio, loco cujus postea usi sunt dalmatica.S. Ambrosius Ep. 53 :
Duos juvenes ephebos vestibus candidissimis, id est, Colobio et pallio indutos, etc.Ordericus Vitalis lib. 2 :
Vestitur Collobio albo clavato purpura, induitur pallio albo, etc.Vestis honestioris genus esse notavit Pithœus lib. 1. Advers. cap. 16. ex Cod. Theod. Pauperibus tamen
Colobiaerogari providet Pelagius PP. in Epist. ad Sapaudum Arelatensem Episcopum, apud Baron. ann. 556. n. 21.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex
Cod. reg. 7684 : Collobium, froc sans manches.Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 :
Colobia, sunt lata caputia bubulcorum.Annal. Victor. MSS. ad ann. 1315. ubi de Enjoran. :
Postea in vigilia S. Johannis Baptistæ indutus rotundo Collobio, Gallice Cloche, iterum est suspensus.Calobe, f. pro Colobe, certe eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1432. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 174 :
Un homme vestu d'une Calobe de toile et un meschant chaperon..... Le suppliant advisa par la fente du colet de laditte Calobe de toile, etc.
Colobium, postmodum propria fuit vestis Monachorum. Cassianus de Habitu Monachi cap. 5 :
Colobiis quoque lineis induti, quæ vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus.Quærit B. Dorotheus Doctr. 1. quare Monachi deferrent ϰολόϐιον μὴ ἔχον χειρίδια, τῶν ἄλλων ἐχόντων πάντων χειρίδια, cum cætera Colobia manicata essent : aitque manicas esse signa manuum, manus autem ad practicen pertinere, Monachos vero habere non debere manus ad operandum quidpiam pristini hominis. Mox ait Colobium Monasticum habere τὶ σημεῖον τὸ πορφυροῦν, signum purpureum, cujus significationem pariter exequitur. Palladius in Hist. Laus. cap. 47 :
Τὸ δὲ ἔνδυμα ἦν αὐτῷ ὁ λεϐιτῶν, ὅνπερ τινὲς ϰολόϐιον προσαγορεύουσι.Tabular. Prioratus S. Vincentii Laudun. ann. 1281 :
Quilibet Monachus habeat singulis annis 2. frocos, seu 2. Colobia cum cucula.
Colobium etiam fuit Episcoporum vestis propria. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 211. de
Vestibus Pontificis :
Colobium erat cucullata vestis sine manicis, sicut adhuc videmus in Monachorum cucullis, vel nautarum tunicis, quod Colobium a S. Silvestro in Dalmaticam est versum, et additis manicis infra sacrificium portari instituta, quæ ideo ad Missam a Pontifice portatur, etc.Adde Alcuinum de Offic. divin. Author Vitæ S. Silvestri PP. editæ a Combefisio, de Euphrosyno Pamphyliæ Episcopo scribens, ait Euphrosynum Romam venientem Colobium S. Jacobi fratris Domini secum attulisse, eoque indutum sacra peregisse, χρῆναι λέγων τὸν ἱερώμενον, ϰαὶ μέλλοντα θυσίαν τῷ Θεῷ τοιαύτην προσϰομίζειν, μὴ μόνον τὴν ψυχὴν σὺν τῷ σώματι ϰαθαρὰν ἔχειν, ἀλλὰ γὰρ ϰαὶ ἑσθῆτα λευϰὴν περιϐεϐλῆσθαι, indeque factum ut Romani hactenus Sacerdotes colobiis usi sint :
ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τὸ τῶν βραχιόνων γυμνὸν ἐψέγετο, δαλματιϰὰ μανίϰλεια μᾶλλον συνέϐη ὀνομασθῆναι, εἴπερ ϰολόϐια.Id etiam astruit Anselmus Decretorum Collector, ex Eusebio :
A sancto Silvestro et Presbyteris ejus Colobiorum usus sumpsit initium, et Marcus ac Julius et Liberius ex ordine sunt usi. Post hos autem Colobia in Dalmaticas commutata sunt.Quia, inquit Johan. de Janua, nuditas brachiorum culpabatur. Colobium Episcopis præterea tribuunt Gregor. Turon. de Vitis Patrum cap. 8. Pius I. PP. in Epist. apud Joan. a Bosco in Vienna pag. 24. Ademarus Caban. ann. 1010. et alii. Vide Glossar. med. Græcit. col. 684.
Colobium dicitur etiam cucullus ille, sive superhumerale, quo induuntur Servientes ad legem
in Anglia. Fortescut. in Encomio legum Angliæ cap. 51 :
Nam Serviens ad legem ipse existens toga longa instar Sacerdotis cum caputio penulato circa humeros ejus, et desuper Colobio cum duobus labellulis. qualiter uti solent Doctores legum in Universitatibus quibusdam, cum supra descripto birreto vestiebatur. Sed Justitiarius factus loco Colobii, chlamide utebatur.
Colobium Danicum, apud Ingulfum pag. 866 :
Exuebat eum de cuculla sua, et dato Danico Collobio, jussit eum ubique vestigia sua imitari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colobiis Longis de Scarleto Foderatis, in quadam solemni processione usos fuisse Duces et nobiles narrat Cornelius
Zantfliet in Chronico, apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 356.Colobium, insignibus et vestimentis Regum Aragonensium accensetur, in Gestis Innocentii
III. PP. pag. 135. et Epistola Martini IV. PP. tom. 5. Hist. Franc. pag. 878.