« Colossus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 416c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLOSSUS
COLOSSUS, Colosus, Colusus, Gall. Colosse. Statua vulgo ingentis
magnitudinis, hic quodlibet monumentum in memoriam defuncti. Lerbeccius in Chronico
Episcoporum Mindens. apud Leibnitium Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 178 :
Et super basin lapideam leonis effigiem, quasi Colossum suum, cum ipse Leo vocaretur, in Brunsvick erexit. Est autem Colossus sive Colusus aliqua res in memoriam alicujus mortui, ut tumuli, ymagines apud Antiquos : vel dicitur statua marmorea et alta, et dicitur Colosus quasi Colens ossa.Ridiculum hoc etymon ex eo ductum videtur, quod auctor legerit, ϰολοσσὸς dici παρὰ τὸ ϰολούειν τὰ ὂσσα, quod minuat et retundat oculos, vocemque ὄσσα, quæ significat Oculos, pro Ossibus accepisse. Cæterum Colossi dicuntur oculorum aciem retundere, quia præ magnitudine uno intuitu nequeunt comprehendi.