![[]](img/image.png)
1. COLUMBAR, Genus vinculi, proprieque ipsum vinculi foramen. Joan. de Janua :
Columbar, genus vinculi, a collo, quod sit aptum collo.Vita S. Genulfi Episcop. num. 11 :
Ut solis catenarum compedibus durisque lacertorum Columbaribus arcerentur ab hominum morsibus, etc.Radulfus Cadomensis in Gestis Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 138 :
Reservatur tamen superstes unus Turcorum non minus scelerum quam sceleratorum princeps : is Columbari gravissimo vinctus compede, in tormentis tormenta, in temporalibus præstolatur æterna.Utitur Plautus in Rudent.