« »
 
[]« 1 columbar » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 418b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLUMBAR1
1. COLUMBAR, Genus vinculi, proprieque ipsum vinculi foramen. Joan. de Janua :
Columbar, genus vinculi, a collo, quod sit aptum collo.
Vita S. Genulfi Episcop. num. 11 :
Ut solis catenarum compedibus durisque lacertorum Columbaribus arcerentur ab hominum morsibus, etc.
Radulfus Cadomensis in Gestis Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 138 :
Reservatur tamen superstes unus Turcorum non minus scelerum quam sceleratorum princeps : is Columbari gravissimo vinctus compede, in tormentis tormenta, in temporalibus præstolatur æterna.
Utitur Plautus in Rudent.