« »
 
[]« 1 columbarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 418b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLUMBARIUM1
1. COLUMBARIUM, Pars navis, Italis Columba, lignum supra carenam extensum a prora usque ad puppim. Isid. lib. 19. Orig. cap. 2 : Columbaria in summis lateribus navium loca concava, per quæ eminent remi, dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum, in quibus nidificant. Papias MS. habet, per quæ remi immittuntur, etc. Gaufredus Grossus in Vita B. Bernardi Abb. Tiron. num. 31 :
Remiges autem fulminum juxta cadentium fœtoribus affecti, mortuis similes in transtris prosternuntur, strampisque rumpentibus, remis ferientibus undas a Columbariis extrahuntur.
Vide Columna.