![[]](img/image.png)
COLUMBETA, pro Columba, qua Spiritus S. designatur. Laudes Papiæ apud
Murator. tom. 11. col. 30 :
![[]](img/image.png)
Ibi sunt Fratres de Spiritu S. qui alicubi de Columbeta vocantur, eo quod ante pectus portant Columbam albam in veste, de regula S. Augustini.Vide Fratres de Spiritu Sancto.