![[]](img/image.png)
COLUMELLI. Ugutio, ubi de dentibus :
Horum primi Præcisores dicuntur, quia omne quod accipitur ipsi prius incidunt : Canini dicuntur, quorum duo in dextra maxilla, et duo in sinistra sunt ; dicuntur quod ad similitudinem caninorum dentium existunt,... hos vulgus pro longitudine et rotunditate Columellos vocant.Vetus Glossar. Sangerman. MS. num. 501 :
Colomellos Dentes pro longitudine et rotunditate vulgus vocat : iidem dicuntur Canini.Vide Columnelli.