« »
 
[]« Columgia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 418c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLUMGIA
COLUMGIA, Prædium rusticum, villula, ut Colongia. Vide in Colonus. Charta ann. 1149. in Chartul. Cluniac. :
Guillerma... donavit quicquid in villa de Sapes et in appenditiis ejus habebat, et Columgiam de Iblens cum appenditiis suis.
P. Carpentier, 1766.
Colungia, Eodem significatu, nostris etiam Colunge. Charta ann. 1202. ex [] Chartul. Longivadi :
Quod sæpedictus Milo dare possit eidem ecclesiæ coustumas unius Colungiæ.
Ch. Renaudi dom. Baugiaci ann. 1232. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 193 :
Illi vero de Colungiis et mansis in quibus habemus talliam prænominatam pro garda ; debent nobis corvetas et cavalcatas.
Alia ann. 1300. ex Chartul. eccl. Lingon. Cod. reg. 5188. fol. 76. r° :
Exceptées aucunes rantes de blef que l'an dit de Colunges, lesquiex je tien en fié de Oudot le Verdet escuier.