« »
 
[]« Columnæ altaris » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 419a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLUMNAE
COLUMNÆ Altaris, Quibus altare sustentatur, et quas prehensare solebant qui confugiebant ad Ecclesiam. Epistola Clericorum Italiæ tom. 1. Concil. Gall. pag. 296 :
Quo viso sanctus Papa Columnas altaris complexus est.
Aimoin. lib. 2. Hist. Franc. cap. 32 :
In Basilicam S. Euphemiæ confugit, tenuitque Columnam altaris.
Eadmerus in Vita sancti Wilfridi cap. 16 :
Strato autem in parte Orientali ex quadris lapidibus pavimento, altare subnixum Columnis loco congruo collocavit.
Theophanes ann. 20. Justiniani :
Ὁ δὲ φοϐηθεὶς τὴν ὀργὴν τοῦ βασιλέως, τῷ θυσιαστηρίῳ Σεργίου τοῦ μάρτυρος μονῆς τῶν Ὁρμίσδου προσέφυγεν, ϰᾀϰεῖθεν ἑλϰόμενος, ϰατέσχεν τοὺς βαστάζοντας τὸ θυσιαστήριον ϰίονας, etc.
Adde Pachymer. lib. 7. cap. 17. pag. 31. Erant autem hæ columnæ numero quatuor ; nam, ut ait Honorius Augustod. lib. 3. cap. 106 :
Mensa in tabernaculo Dei erat 4. pedibus fulta.
Interdum quinque. Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis apud Catellum pag. 761 :
Fecit autem idem B. Pontifex Audardus eidem Ecclesiæ ex magno et candidissimo marmore aram miro opere sculpturæ cælatam, quinque nihilominus marmoreis stipitibus, quibus erant bases, et epistylia marmorea locis opportunis ac congruis, fultam.
Vide Codicem Carolinum Ep. 92. et quæ notamus in Descriptione sanctæ Sophiæ cap. 55.