![[]](img/image.png)
COLUMPNE, Collumpne, Collompne, Caudices ex ligno, aut ex dura silice, qui ad
limina porticorum, aut secus vias ponebantur ; Italis, Rocchio, Gall. Bloc de
bois, ou de pierre. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 432 :
Quod via que est ab angulo domus Ugolini agresti debeat saligari ubi fuerit oportunum, et dicte Collumpne et scale debeant accipi ;et paulo post :
Quod via per quam itur ad guaçatorium s. Proculi sit nimium arta debeat salligari, et Columpne et hedificia omnia que sunt inter dictos muros debeant removeri ;et alibi, tom. II. pag. 436 :
et debeant omnes Collompne de porticibus removeri.