![[]](img/image.png)
COMACINUS, et Magister Comacinus, vel Commacinus, in Lege Longobard. lib. 1.
tit. 9. § 9. et 10. Rothar. 144.
145. videtur appellari qui vulgo Macio, Gallis Maçon,
unde forte vocabuli origo. Hoc loco Comacini vocem a loco effictam tradit
Glossarium apud Lindenbrogium, a Comacina forte insula in Romanula, ubi Longobardorum ævo
periti architecti fuerint.
P. , 1766.
◊ Hic laudatum a Cangio
Lindenbrogii Glossarium sic emendat Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 349. Ea
profecto vox, inquit, a loco desumta, non autem a loco posito in Romanula sive Romandiola,
quam veteres Flaminiam dixere ; sed ab urbe et comitatu Novocomensi, sive Comensi. Veteres
enim scripserunt Lacum Comacinum, insulam Comacinam, pro Comensem. Quod
crebros, eosque omnium peritissimos cœmentarios universæ fere Langobardiæ suppeditaret
urbs et ager Comensis, illi propterea Comacini nomine donati sunt,
Monet Pertz. Archiv. Hist. Germ. tom. 7. pag. 728. in cod. reg. Paris. 4613.
inter leges Liutprandi octo esse capita inedita : De mercedibus Commacinorum.Chart. ann. 739. ap. Brunett. pag. 496 :
Constat me Rodpertu magistrum Cummacinu, etc.