« »
 
[]« Comitaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 436a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITARIA
COMITARIA, Cohors, ut conjecto, militum turba, caterva vel centuria. Jacobi de Varagine Chron. Januense apud Murator. tom. 9. col. 16 :
At Januenses videntes tam diu negotium in curia Romana differri, et nihil ad effectum deduci, considerantes etiam quod treguæ per summum Pontificem terminus assignatus jam erat elapsus, ideo ad complendum et perficiendum armamentum viriliter processerunt, Comitarias assignantes, vexilla distribuentes, stentarium cingentes, et super signa fieri facientes.