« »
 
[]« 1 comitatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 436b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITATUS1
1. COMITATUS, Palatium, aula regia, locus ubi Rex aut Imperator moratur, seu, ut definit Anianus ad l. 20. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) Ubi rerum domini fuerint :
a Comitibus
dictus, seu Proceribus qui in aula commorabantur : sic enim Proceres Curiæ appellatos supra ostendimus. Κομιτάτος, Palladio in Vita Chrysostomi pag. 73. 77. etc. Marcellinus Comes :
Divi Valentiniani Magni cadaver Theodosius Princeps ab Italia reportatum apud Comitatum regio in sepulchro recondidit.
Alibi :
Amputata apud Comitatum auricula.
Iterum :
Solus [] Laurentius Anastasium Imp. in Palatio pro fide Catholica sæpe convincens apud Comitatum, ac si in exilio relegatus, retentus est.
Acta S. Sebastiani cap. 4 :
Proficiscentes ad Comitatum cœli.
S. Ambrosius in Obitu Valentiniani :
Jussit eam ad Comitatum venire.
Sulpitius Severus de Vita S. Martini lib. 3 :
Eodem ferme tempore quo primum Episcopus datus est, fuit ei necessitas adire Comitatum.
Capitula Caroli Mag. lib. 6. cap. 257 :
Presbyteri qui contra Canones adversum nos ad Comitatum... ire voluerint.
Hincmarus in Opusc. lv. Capitulor. adversus Hincmar. Laudun. cap. 6 :
Ad quamlibet provinciam sine meis litteris regulariter proficisci vel mittere longius ad Comitatum comministrum tuum non potes. Gloriosissimus Comitatus,
apud S. Augustinum Epist. 68. 129. 152. Senatorem lib. 1. Ep. 27. 78. lib. 2. Ep. 20. lib. 3. Epist. 22. etc. Occurrit passim. Vide Fragmenta S. Hilarii pag. 49. Canones Eccl. Afric. cap. 93. 97. 106. Liberatum Diacon. cap. 10. Alypium Antiochen. in Descript. orbis cap. 25. et Juretum ad Symmachum, lib. 2. Ep. 83.
Comitium, Comitatus. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 303 :
Vir quoque illustris, præfulgens in sæculo divitiis, usque in sui potestate, Comitii idem videbatur locus fore, etc.