« »
 
[]« 3 comitatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITATUS3
3. COMITATUS, Territorium urbis, jurisdictio loci alicujus suis finibus circumscripta. Charta Dagoberti Regis Francorum apud Freherum lib. de Lupoduno :
Omnes res juris nostri in pago Laudenburgensi, et quidquid ad nostram urbem ambulare visum est, et omne quod ad fiscum nostrum pertinebat, excepto stipe et Comitatu, ex eo nihil dimittentes, tradimus totum ex integro.
Quæ quidem repetuntur in variis Regum et Impp. Confirmationibus pag. 22. Charta divisionis Imperii Caroli M. :
Has civitates cum suburbanis et territoriis suis atque Comitatibus, quæ ad ipsas pertinent... accipiat Karolus.
Bulla Frederici Imp. ad Heracleum Archiep. ann. 1157. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Chr. col. 17 :
Concessimus itaque præfato Archiepiscopo... omnia jura regalia... in Abbatiis et in earum possessionibus, Monasteriis... Comitatibus, foris, duellis, mercatis, monetis.
Charta Henrici II. Regis Angl. apud Rogerum Hoved. :
Castellum de Notingham cum Comitatu, etc.
Matth. Paris ann. 1234. de Civibus Romanis :
Præterea Comitatum suum... metis novis et amplis, jubente Senatore, voluerunt sibi appropriare.
Mox :
Infra metas illas continentur quædam prædia et etiam civitates et castra.... quas Comitatui suo assignare præsumunt.
Albertinus Mussatus lib. 10. cap. 2 :
Ne licentiosior his abutatur concessionibus, timendum esse et urbi et Comitatui.
Comitatus præfecturæ civitatis dicitur in Chart. ann. 1137. ap. Schannat. in Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 199.
Hanc porro Comitatus pro territorio appellationem a Longobardis fluxisse tradit Otto Frisingensis lib. 2. de Gestis Frid. cap. 12 :
Cumque tres inter eos ordines i. Capitaneorum, Vavassorum, et plebis esse noscantur, ad reprimendum [] superbiam ; non de uno, sed de singulis prædicti Consules eliguntur, neve ad damnandi libidinem prorumpant, singulis pene annis variantur. Ex quo fit ut tota illa terra intra civitates ferme divisa, singulæ ad commanendum secum diocesanos compulerunt, vixque aliquis nobilis, vel vir magnus, tam magno ambitu inveniri queat, quin civitatis suæ non sequatur imperium : consueverunt autem singulis singula territoria ex hac comminandi (f. commanendi) potestate, Comitatus suos appellare.
Hodie Itali Contado, villam, pagum, rus, vicum, vocant : unde Contadini, rustici, qui ex pagis aut ex rure sunt. Academici Cruscani :
Contado propriamente tutto il paese fuori della citta che sia sotto al dominio d'essa.
Vide Comitanus et Comitatinus.
Comitatulus, Exiguus Comitatus, in Diplomate Henrici I. Imp. apud Baron. ann. 1014. n. 9. quo sensu usurpasse Italos vocem, Comitatus, observavimus :
Quatenus..... quemdam Comitatulum, qui in valle Auxula infra ipsius Episcopatus parochiam adjacere dignoscitur, prædictæ Ecclesiæ cum omnibus functionibus, quæ de ipso Comitatulo publice parti pertinent, concederemus.
Comitatum, neutro gen. Joannes VIII. PP. in Epist. ad Bosonem :
Ideo rogamus, ut eorum Comitata in Provincia posita... securiter habeant.