« 2 comitia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 438a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITIA2
2. COMITIA, tiæ, pro Curia generali. Vetus Charta in Metropoli Salisburgensi tom. 2.
pag. 30 :
Dum præfatus Dux in civitate Ratisponensi celebrem postea ageret Comitiam, causa nostra coram principibus et optimatibus terræ nostræ, ipsis Advocatis astantibus solenniter innotuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comitiæ, in Glossis Isid. dicuntur tempora bonorum, quando dant honores ; item ubi milites sunt. In Pithœanis vero :
Cometiæ dicuntur tempora bonorum, quando dant honores. Comitia sibi milites sunt commeatus.Quid ex hac confusione possit extricari plane non video. Grævius suspicatur harumce glossarum sutores fortean scripsisse :
Comitia dicuntur tempora honorum, quando dant honores. Comeatus cibi militares sunt ;quod commeatus annona sit, ut notum est. Melius divinet alter.