« Comitores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 439a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITORES
COMITORES, apud Catalanos, Rhutenos et
Gabalos, dicuntur, qui in ordine Militiæ seu Vassalatus post
Vicecomites, et ante Vavassores, recensentur in Actis antiquis. Usatici
Barcinonens. MSS. cap. 2 :
Qui interfecerit Vicecomitem, vel vulneraverit, sive desonoraverit in aliquo, emendet eum sicut duos Comitores, et Comitorem sicut duos Vavassores.Cap. 19 :
Placitare vero debent cum Comite Vicecomites, et Comitores, et Vasvassores sui, nec non et Milites ubicumque eis mandaverit infra suum Comitatum.Cap. 71. de Curia Principis :
Sunt in ea Principes, Episcopi vel Abbates, Comites et Vicecomites, Comitores et Vasvassores, Philosophi et sapientes, atque Judices.Vox etiam nostris nota. Tabul. S. Eparchii Inculism. fol. 75 :
Comitores de Lugerac prius condonaverant Deo et S. Eparchio illum mansum de Chasenvilla, etc.Adde fol. 123. Vide Comdorii.
Comptores, in Charta Philippi Regis Franc. ann. 1306. pro Ecclesia Mimatensi, in Regesto
Philippi Hutini Regis Fr. fol. 55 :
Et super Barones, Comptores, Castellanos et alios nobiles, etc.Ita fol. seqq. Et in Tabulario Celsiniacensi :
Petrus Monachus de Cazlada acquisivit in guadio totum censum de obedientia S. Maximini : videlicet de annona et de denariis, et de uno de Comptoribus de Murol, de Petro Comptor, et de uxore Calixti, et donavit ipse Petrus Monachus propter hunc censum ad supradictos Comptores 60. solidos Claromontenses, ad unumquemque 20. solidos.Narratio de constructione Monasterii S. Flori apud Stephanotium Fragm. Hist. MSS. tom. 4 :
Amblardus de Brezons vocavit Amblardum Comptorem, et dixit ei... de qua re respondit Comptor Amblardo, etc.Pluries ibi legitur indiscriminatim Comptor et Comtor. Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 89 :
Hugo Episc. Claromont... accepit hominium Ademari Comptoris an. 1239.Et col. 91 :
Nobilis vir Guillelmus Comptor dominus de Apchonio recognoscit Episcopo castra d'Apchon et de Vaulmieres cum pertinentiis, etc. an. 1267.Vide quæ de ejusmodi Comitoribus commentatur Andreas Boschus in Catalania pag. 317.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comtor. Chartular. S. Illidii Claromont. ex Charta Chastel Comitoris anno 1215 :
Ego Chastel Comtors de S. Niteri(Necterio)posui in pignore decimas, quas ego emi de Milo Danglars, Monasterio S. Illidii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comtoria, Dignitas et feudum Comitoris. Sacramentalia Arnalli Vicecomitis de
Castro-Bovo et Ermengaudi Comitis Urgellensis ann. 1185. in Appendice Marcæ Hisp. col.
1380 : Et ego Ermengaudus præfatus Comes dono et laudo et concedo illam Comtoriam et castra et honores de Cabozed cum omnibus quæ ad illam jure pertinent ; et precor et mando et admoneo te, ut non accipias illam Comtoriam et castra et honores per alium dominum nec per alium seniorem nisi per me, et dones mihi potestatem de ipsis castris prænominatæ Comtoriæ, sicut mos est dare potestatem castrorum, et facias mihi illud servicium, quod antiquitus Comitores de Cabozez faciebant antecessoribus meis, secundum quod illa tenueris. Et ego A. Vicecomes de Castro-Bovo accipio præfatam Comtoriam per te, et convenio et promitto tibi, ut faciam illud servitium de illa, quod exire debet, et non faciam alium dominum, nec alium seniorem, neque accipiam illam per alium nisi per te, et donem potestatem.