« »
 
[]« Commarca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 440a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMARCA
COMMARCA, Comarcha, ut mox Commarchia. Præceptum concambii Lotharii Regis cum Olberto ann. 861. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 177 :
Dedit itaque prædictus Olbertus ad partem fisci nostri in Comitatu Juliacensi in Commarca Bardunbach curtilem cum arboreta unum, ac de terra arabili et prata jugera xxxiiii.
Chron. Parmense ad ann. 1281 :
Et tunc fuit ordinatum per Comune Parmæ, quod datium solveretur ducentibus blavam de alieno episcopatu... et ob hoc stabant Notarii pro Communi in Comarchis, qui faciebant publica instrumenta de dicto blado conducto de alieno episcopatu.