« 3 commercium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 448a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMERCIUM3
3. COMMERCIUM, Idem quod Commarchia, Confine, limes. Tabula Peutingeriana VII :
Fines exercitus Syriatici et Commercium barbarorum.Annales Francor. ann. 809 :
Aureolus Comes, qui in Commercio Hispaniæ atque Galliæ...... residebat.Frustra hic Confinio reponunt viri docti, quod idem est quod Commercium, quod ita apud Eginhardum legi advertant : neque enim id factum vitio librariorum, nam ita etiam præferunt Annales Bertiniani, et alri. Hinc
Commerciones, qui aliis Commarchani, qui in confinibus ac limitibus habitant. Leges Inæ
Regis Westsaxonum cap. 11 :
Si quis inter Commerciones regni nostri roboriam et violentam captionem faciat.Saxonica editio habet gemerum, limites, confinia.
Commercatrix Romanorum Barbaries, in Vita Lietberti Episcopi Cameracensis cap. 1. id est, Gentes barbaræ Romanorum
finibus vicinæ.