« »
 
[]« Commissarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 448c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMISSARII
COMMISSARII, apud Italos dicuntur Executores testamentorum. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 8. rubr. de Legatis et fideicom. :
Commissarii dicuntur quibus committitur legatum animæ solvendum : unde in multis locis appellantur Executores testamentorum, quia exequuntur legatum animæ.
Vide Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 4. cap. 17. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Commissaires, eodem sensu, in Testam. Guill. de Chamborant ann. 1399 :
Ordonna ses vrays, bons et loyaulx amis exécuteurs et de foy Commissaires, etc.
Commissaria, Actio Commissarii, executio testamenti, ibidem, et in Constitutionibus Nicosiensibus cap. 30. extremo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commissaria, Munus Commissarii, cui custodia castri credita est, in Litteris Bonifacii VIII. PP. apud Illustr. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortæ pag. 415 :
Non obstantibus aliquibus literis apostolicis sub quavis forma vel expressione confectis, impetratis vel etiam impetrandis, quibuscumque personis seu personæ concessis vel etiam concedendis super institutione dicti castri vel Commissariæ, castellaniæ aut custodiæ castri ejusdem vel alicujus partis, etc.
Rursum occurrit in Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 391. ubi de electione Jacobi Contareno Ducis Venetorum :
Qui hunc jam grandævum procuratorem S. Marci super Commissariam existentem, et per lineam rectam a Dominico Contareno Duce ortum trahentem, die vi. Septembris Ducem electum populo nunciaverunt.
Qualis sit hæc Commissaria mihi incompertum. Vox Italica, Præfectura, Academ. Cruscanis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commissarius, generatim is est, cui negotium quoddam curandum creditur, v. g. causa disceptanda, lis dirimenda, tuenda in provinciis Regis auctoritas, etc. Gall. Commissaire. Passim occurrit in instrumentis recentioribus.