« 2 commissio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMISSIO2
2. COMMISSIO, Confiscatio, bonorum multatio, Gall. Confiscation. Charta Philippi Regis
pro Ecclesia Mimatensi ann. 1306. ex Tabulario ejusdem :
Jure tamen Commissionis et extorrentiæ cujuscumque ad nos nihil proprium de locis communitatis venire poterit, quin nobis et dicto Episcopo absque recompensatione aliqua sit commune.Pactum ann. 1306. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 125. col. 2 :
Item promiserunt, ut supradictus Dominus Dalphinus et ejus liberi dicto D. Drodoni, Guidoni et mihi Notario stipulantibus ut supra, se remittere et cedere pro se et suis cum effectu ipsi Rolleto Jus Commissionis et offensæ, si quod habebant in bonis patris sui usque ad præsentem diem ratione feloniæ, etc.Vide Commissum 2. et Lactamia.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1344. in
Tabul. Gellon. : Quod camerarius possit et debeat in ipsis locis et tenemento uti Commissionibus, quoties necesse fuerit, contra quascumque personas, absque licentia abbatis.
P. , 1766.
Commissio, Practicis nostris Commise, cum scilicet defectu servitiorum feudalium,
domino feudum in commissum cadit. Lit. ann. 1409. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag.
454. art. 86 : Nec dominus directus aliquam prætendere Commissionem aut laudimium, si per debitorem prædictæ res et jura redimantur, etc.Vide Commissum 2.