« »
 
COMMITTERE 1, COMMITTERE 2, COMMITTERE 3.
[]« 1 committere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMITTERE1
1. COMMITTERE, Confiscare, quando nempe Cliens patronum agnoscere non vult, et temere Clientelam inficiatur. Budæus ad L. Herennius, de Evict. :
In jure civili et apud JC. Commissum appellatur, quod ob vectigal non solutum, vel omissam apud publicanos professionem fisco vindicatur.
Jure vero feudorum in commissum cadere dicuntur dominia, quæ ex delicto vassalli ad dominum feudi redeunt. Gl. Lat. Græc. : Commisit, ὑπέπεσεν, ἐναντιώθη. Commisit in legem, ὑπέπεσεν τοῖς νόμοις. Committit, ἁμαρτάνει.
Commettre son fief
, in Consuetudinibus municipalibus nostris passim.
Commissi legem incurrere
, in leg. 2. Cod. Th. de Susceptor. (12, 6.) Charta Ottonis Imp. ann. 953. apud Willelm. Hedam :
Terram quam Hatto in loco Ecki habere videbatur, et ad nostrum regale jus pro sui ipsius Commissu fiscata erat, ad prædictam Ecclesiam tradimus.
Alia ann. 1250 :
Eadem (bona) tenebant ab Ecclesiis antedictis, et ideo si ea Commiserunt, non Domino Regi, sed potius ipsis ecclesiis fuerant applicanda.
Consuetud. Marchiæ Dumbarum art. 17 :
Homo taillabilis alterius Domini, qui ponet se in franchesia alicujus alterius Domini, quia ipse denegat et reneat Dominum suum, omnes ejus res et bona Committuntur Domino cujus ille erat homo taillabilis, antequam positus fuisset in franchesia prædicta, sub tali conditione, quod ille Dominus, cujus ipse homo denegans et reneans erat homo taillabilis ante dictam franchesiam, reddat et reddere teneatur Domino, de cujus... dicta bona moverent, sufficientem tenementarium intra annum et diem de manu mortua.
Vide Feudum perdere, et Ferrarium in Scomettere.
P. Carpentier, 1766.
Rectius Cangius dixisset : Commissi culpam vel pœnam incurrere ; qua notione legitur in Libert. Briancz. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 728. art. 15 :
Quod dicti sindici..... possint quibuscumque pœnas imponere, usque ad quinque vel decem solidos ; et qui pœnæ hujusmodi non paruerit, eam Committat tociens quociens non curaverit obedire. Commettre,
eodem sensu, in Lit. ann. 1374. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 72 :
Et en Commettant les peines, qui sur ce ont esté indictes et ordonnées.
Italicum vero Scommettere, Academ. Crusc. est Disglutinare, vel Discordiam concitare, aut Sponsionem facere.
[]« 2 committere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMITTERE2
2. COMMITTERE, nude, pro Crimen committere. Charta Ludov. VII. reg. Fr. in Chartul. Campan. fol. 61. v°. col. 2 :
Statuimus... ut tam clerici quam laici, pauperes seu divites, omnes ejus (Compendii) accolæ tanta in perpetuum securitate donentur, qui non Committit, ne timeat ; qui autem Commiserit, secundum [] leges expectet judicari.
Hinc Committens, pro Delicti reus, in Charta ann. 1257. ex Tabul. S. Autberti Camerac. :
Servientes vero mei ad simplicem requisitionem et instantiam dicti custodis debent Committentes in dicto nemore in meam ducere prisoniam.
[]« 3 committere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 450a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMITTERE3
3. COMMITTERE, pro Commiscere. Charta official. Noviom. ann. 1318. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 488 :
Cum prædicta uxor ibidem venisset, eamdem oppresserunt et se Commiserunt carnaliter cum eadem.