« »
 
[]« 1 commonitorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 450c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMONITORIUM1
1. COMMONITORIUM, Epistola qua aliquid præcipitur, qua quis Commonetur, ut rem mandatam exequatur. Lexic. Græc. MS. Reg. Cod. 2062. :
Κομμονιτήριον, εὐταλτήριον εἰς ὑπὁμνησιν, ϰατὰ Ῥωμαίους.
Qua notione pro memoriali quodam libello, quo scilicet memoria juvatur, usurpat Vincentius Lirinensis contra Hæres. in Præfat. :
Me vero sublevandæ recordationis, vel potius oblivionis meæ gratia, Commonitorium mihimet parasse suffecerit.
S. Augustinus lib. de Hæresib. :
Quæ cum dicis, unum quasi Commonitorium de his omnibus te desiderare significas : audi ergo unde commonearis, quid petas.
Nicolaus I. PP. Epist. 27 :
Dicitis enim vos præfatum commonuisse Hlotarium, sicut in Commonitorio nobis a vobis directo legere prævaluissemus, etc.
Alias et fere semper pro Epistola qua mandata dantur. Suidas et Glossæ Basil. : Κομμονιτόριον, ἐπιστολὴ προσταϰτιϰὴ ἀποστελλομένη εἰς χώρας, vel, ἐπιστολὴ ἀποστελλομένη μετὰ προςτάξεως. Gloss. Saxon. Ælfrici : Commonitorium, vel pictacium, Ærend... gevrit i. Epistola. Proterius in Ep. ad S. Leonem PP :
Ex [] illo tempore, quo Commonitorium vestrum accepi.
Anastasius in Hist. Eccl. pag. 52 :
Decepit Imperator Macedonium per Celerem Magistrum, Commonitorium faciens ad eum, in quo se primam... confitebatur suscipere Synodum.
Alio loco :
Per Commonitorium scriptum omnibus Ecclesiis præcepit Trisagium in litaniis cum additamento dicendam.
Ubi Theophanes pro Commonitorium, ὑπομνηστιϰόν habet. Gl. Græc. Lat. ϓπομνηστιϰόν Commonitorium. Balsamon ad Synod. Carthag. :
Κομμονιτόριον, ἤτοι ἔγγραφον ὑπόμνημα.
Utuntur passim Scriptores, Concil. Ephesinum pag. 289. edit. 1618. Concil. Carthag. 6. cap. 6. Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 93. Codex Theodosian. Paulinus Epist. 9. S. August. Ep. 99. et alibi, Gregorius Mag. lib. 3. Dial. cap. 10. Innocentius I. PP. Epist. 18. cap. 1. Guillelmus Bibliothec. in Hadriano PP. pag. 228. Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 28. pag. 564. edit. Colvener. Vita Ludovici Pii ann. 836. Lex Wisigoth. lib. 7. tit. 5. § 3. Fulbertus Carnot. Epist. 7. 63. 92. Lanfranc. Epist. 26. Ægid. Aureævallis in Adalberone Leod. Episc. cap. 34. Odo Clun. in Tract. de Reversione B. Martini a Burgundia, Vita S. Fulgentii Rusp. Episc. cap. 24. Concil. Ticinense ann. 855. etc. Vide Juretum ad Symmachi lib. 5. Epist. 22. et Lindenbrogium ad Ammiani lib. 28. pag. 178.
P. Carpentier, 1766.
In l. unica Cod. de Suffragio lib. 4. tit. 3 :
Quod si quis dum solo Commonitorio suffragio nititur.
Ubi Gothofr. id est, sola adnotatione et scriptura conventionis. Monet tamen veterem Interpretem hujus legis in Cod. Theod. interpretari suffragium sine scriptura promissum seu non scriptum. Extat Commonitorii formula apud Cassiodorum 7. Var. Utitur præterea Ammian. Marcell. lib. 28. Symmachus lib. 5. epist. 22. et 26. Consule Jac. Gothofr. qui de hac voce docte disputat ad Cod. Theod.
Commonitoriæ Litteræ. Flodoardus lib. 3. Histor. Rem. cap. 23 :
Pro litteris Commonitoriis, quas jussione Regis mittebat Hugoni, etc.
Cap. 28 :
Quibus etiam pro reversione ipsorum Commonitorias direxit litteras.
Commonitoria Rescripta, Scripta. Anastas. Bibl. in Greg. II :
Rescriptis Commonitoriis, nisi ad Catholicam converteretur fidem, etiam extorrem a Sacerdotali officio esse mandavit.
Et in Greg. III :
Ut ab hoc resipiscerent ac se removerent errore, Commonitoria scripta, vigore apostolicæ sedis instituta...... direxit.