« »
 
[]« 1 commune » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 452a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNE1
1. COMMUNE, Pensitationis species tam a Clericis quam Laicis pro sustentatione et defensione securitatis et pacis publicæ, quam Treugam Dei vocabant, in Comitatu Ruthenensi, fieri solita : in Bulla Alexandri III. PP. ad Hugonem Ruthenensem Episcopum edita a Marca, ad Can. 1. Conc. Claromontani : sic porro appellata, quod in Commune et ab omnibus ea pecunia conferretur :
Commune autem istud per singulas parrochias debet reddi cum Scripto unius parochianorum, etc.
Mox :
Quisquis autem res suas amiserit, postquam Commune, sicut prædictum est, solverit, in integrum restituatur.
Rursum :
Sed non dato Communi, si forte res suas perdiderint, eis nequaquam emendabuntur.
Commune pacis Senescalliæ Ruthenensis, in Conventionibus ann. 1344. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 496. Le Commun de la paix de la Senechaucié de Roergue in Litteris Gallicis ejusdem anni ibid. pag. 488. Vide Compensus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Observat Auctor Hist. Dalph. loco mox laudato pecuniam ex hujuscemodi pensitatione coactum in Eccl. Cathedralib. servatam fuisse ad compensationem damnorum, quæ passi fuerant ii, qui eam pensitationem, ut jure securitatis potirentur, exsolverant : quamobrem haud raro dicebatur Compensum pacis. Pensitatio hæc pro Treuga Dei primum instituta, facta est succedentibus annis tributum ordinarium, quod a suis vassallis exegere plures Episcopi aliique locorum Domini. Denarios sex adulti quatuordecim annorum, duodecim denarios exsolvebant conjugati. Imponebatur etiam pecudibus cujuscumque generis : ferratæ seu calceatæ duos solidos debebant, non ferratæ duodecim denarios ; bovibus quoque et ovibus ceterisque animalibus, sicut et molendinis, sua erat æstimata taxatio : quam aliquando Reges nostri, deinde, cessione facta, Navarræ Reges perceperunt in tractu Ruthenensi.
P. Carpentier, 1766.
Tributum quodvis, quod a rege aut domino Communiæ exigebatur, vel in Communiæ utilitatem convertebatur, sic appellatum.
P. Carpentier, 1766.
Commune Pacis, vulgo le Commun de la paix, idem proinde quod Paxiagium. Charta ann. 1272. ex Bibl. Reg. cot. 15 :
B. de Podio, dictus bajulus de Layssazes, pro illustrissimo dom. rege Franciæ levator Communis pacis sive pazagii, .... in possessione pacifica seu quasi levandi Commune pacis sive pazagium.
Libert. civit. de Sarlato ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 340. art. 4 :
Totum prædictum Commune pacis, usque ad valorem pro nunc lx. lib. Turon. annuatim ad utilitatem regiam in dicta civitate de Sarlato levari consuetum, ex nostra certa scientia et de speciali gratia... remittimus perpetuo. Servitutis
nomine designatur, in Lit. ejusdem an. ibid. pag. 354. art. 3 :
Ratione seu occasione denarii seu servitutis, quæ dicitur Commune pacis.
Lit. remiss. ann. 1445. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 33 :
A l'occasion de ce que les habitans desdiz lieux estoient refusans de paier le Commun de la paix à nostre cousin d'Armagnac.
Vide infra Communis 2. et Compensus.
P. Carpentier, 1766.
Commune Vini, Vectigal ex vino vendito exactum ad communiæ utilitatem,[] Gall. Octroy, alias Commun. Pactum inter Joan. delph. et Petr. Barral. ann. 1315 :
Item nolumus quod a prædictis hominibus possit nec debeat levari vintenum, vel aliquod Commune vinorum, vel aliarum rerum.
Charta ann. 1346. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 279 :
Supplicarunt nobis ut eis concedere dignaremur, quod inter se Commune vini possint facere, constituere et ordinare, videlicet picotorum, adeo quod de qualibet sommata vini, quod ab inde inantea venderetur ad minutum,... exigere valeant tres picotos vini,... et quod pro exigendo dicto Communi eligere et deputare unum vel duos de ipsis possint.
Libert. villæ d'Aigueperse ann. 1374. in Reg. 198. ch. 360 :
Item voulons et octroions que lesdiz consoulz et conseillers..... puissent..... imposer.... taille, queste, gepte, Commun et imposition.