« 3 communis » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIS3
3. COMMUNIS dicitur civitas, quæ caput est provinciæ. Lit. Humberti delph. ann. 1349. tom. 5.
Ordinat. reg. Franc. pag. 49. art. 37 :
Quia Gratianopolitana civitas, locus insignis et Communis toti Delphinatui, etc.Id est, ad quem ex toto Delphinatu concurritur.
Communis, Amicus : quippe, ut est in Proverbio πάντα τῶν φίλων
ϰοινά. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 23 :
Pro Evrardo, quem Communem suum vocat, et ipsius filium, ut pro eo apud Ludovicum Regem... intercedat, obsecrat.Villardhuin. n. 100 :
Ensi furent Communel li Grieu et li François de totes choses.
Communis esse præterea dicitur, qui alteri assentitur. Gregorius Turon. lib. 9. Hist. cap.
28 :
Illo quoque recusante non se his verbis esse Communem.Anastasius in S. Anastasio PP. :
Fotino, qui Communis erat Acacio,id est, qui eadem sentiebat quæ Acacius. Communes personæ, Homines neutrius partis. Chart. ann. 1323. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 200 :
Si vero inter nos nostramque ecclesiam Moguntinam, et Coloniensem ecclesiam aliquam fortassis contingeret discordiam suboriri ; in illa discordia per se et suas municiones et homines suos prædicti fratres Communes Personæ esse debent, et Communiter se tenere, neutram earumdem ecclesiarum quomodolibet adjuvando.