« Compaginare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 459c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPAGINARE
COMPAGINARE, Conjungere, copulare, compingere ; item in unum volumen congerere. S. Paulinus
Epist. 32. (alias 12.) n. 10 :
Hac igitur ratione persuasus, Basilicas nostras tuis, sicut et operis tempore, et voti genere conjunctæ sunt, ita etiam litteris Compaginare curavi.Concil. Tolet. XVI :
Quæ si de omnibus sanctarum Scripturarum codicibus maluerimus colligere, enormis voluminis telam nostri oris videbimur Compaginare textrinio.Acta SS. Julii tom. 2. pag. 500. de S. Willibaldo :
Vestræ memoriæ apta pauca excerpere, Compaginare edisserereque me libet.Mabill. de Liturg. Gall. pag. 407. ex Regul. Ferreoli Uticensis Antistitis :
Gesta Martyrum, id est passiones Sanctorum fidelium, quæ quorumdam Compaginata studio et sermone digesta sunt..... recenseri in Oratorio audientibus cunctis omnino decernimus.Gunzo Epist. ad Augienses Fratres ann. 969. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 309 :
Linearum compositiones ita Compaginat, ut, etc.S. Aug. Conf. lib. 13. cap. 30 :
Quæ tu contraheres, et Compaginares, atque contexeres.Barthius in Glossario apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 53. ex Rodulpho Ardentio :
Ostendunt se Ecclesiæ membris non Campaginari unione caritatis.Idem ex Anastasio Bibl. :
Vetera nequitiæ opera abjicientes Compaginemur Deo, et initium purioris conventionis facimus.Idem ex Continuatore Matthæi Paris in Henrico III :
Doleo, novit Dominus, quod per omnia nequit caritas nostra Compaginari.Supplem. Antiquarii :
Compagino, συναρμόζω, Copulo, conjungo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Compaginantes Agri, vel Limites, Invicem cohærentes. Vide Pagina.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Compaginatus, συνάρμοσις, Coagmentatio, in Supplemento
Antiquarii.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Compagitus, ἁρμολόγησις, Compaginacio,
ibid.